- FALESIA
- I.FALESIAopp. nobile Normanniae, 7. a Cadomo leuc. 10. a eiv. Saiorum, cuius dioecesi attribuitur. Vulgo Falaise; nomen accepit a Francica seu Germ. voce Fels, arduâ enim rupe circumdatur, eiqueve ex parte imposita est. Et certe Nortmanni hodiequeve maris editiores margines et rupes mare claudentes Faleses vocant, teste Turneb. Advers. l. 21. c. 23. quod Pictones quoqueve, et Santones facere, addit Vales. Unde a similitudine canarum istarum rupium saxeorumve montium, Falesias etiam des Falaises, nuncupant tumulos nivium a ventis coacervatarum, iidem Nortmanni. Dedidit se sortissimum hoc castrum Philippo Aug. A. C. 1203, Eius Ecclesias, ut et Ecclesiam Wibreei cum decima donavit Cadomensi Monasterios SS. Trinitatis, quae est Abbatia Virginum Benedictin. Stigaudus A. C. 1082. Est autem vicus Wibreeus Falesiae proximus et nundinis annuis celebris, hodie la Guibray. Hadr. Vales. Not. Gall. Vide infra.II.FALESIAurbs Normanniae, an a rupibus? cum arce, priscorum Normanniae D. capta ab Anglis, et a Talboto egregiis picturis et aulâ insigni exornata. Reddita est Carolo VII. Clara nundinis mense Augusto, haberi solitis, a Gulielmo Conquestore, fil. notho Richardi III. D. ex puella Falesina, Chenius, antiq. urb. Galliae. Gall. Falaise.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.